- HERESIDES
- HERESIDESGraece Η῾ρεσιδὲς, dictae sunt αἱτῆς Η῞ρας, Iunonis Argolicae sacerdotes, tanto olim apud eam gentem in pretio, ut non per Regum, sed per Sacerdotum harum aetates, res suas digereret. Etymologicum Mag. Η῞ρεσιδες αἱ ἱέρειαι τῆς εν Α῎ργει Η῞ρας. Earum prima fuit Callithyia, quam vide, ut et in voce Hellanicus: plura vero hanc in rem, apud Ioh. Marsham, Conone Chron.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.